Scripta n° 2098

Numéro Scripta2098
Auteur(s)Gillebert Toupelin [particulier]
Bénéficiaire(s)Évreux, Saint-Taurin (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1257, mai
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Gillebert Toupelin vend aux abbé et religieux de Saint-Taurin, cinquantecinq sols tournois de rente à Louviers, dans la rue de Saint-Taurin, sur plusieurs masures, moyennant vingt-cinq livres tournois.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CCXII, p. 254-255..

Texte établi d’après a

Noverint universi presentes et futuri quod ego, Gillebertus Toupelin, vendidi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi viris religiosis abbati et conventui Sancti Taurini Ebroicensis quinquaginta et quinque solidos turonenses annui redditus quos ego habebam apud Locumveris, in vico Sancti Taurini ; de quibus quinquaginta et quinque solidis turonensibus heredes Albini Teelin mihi reddebant annuatim tres solidos ad festum sancti Remigii et tres solidos ad Pasca pro quadam masura sita juxta masuram Henrici Hondol, ex una parte, et masuram Marie de Quercubus, ex altera ; et eadem Maria de Quercubus tres solidos ad festum sancti Remigii, et unum caponem ad Natale Domini et quinque solidos ad Pascha super quamdam masuram sitam juxta masuram predicte Marie, ex una parte, et masuram filie Guillelmi Sutoris, ex altera ; et heredes Osberi Sebert decem et octo denarios ad festum sancti Remigii et totidem ad Pascha pro quadam masura sita juxta masuram Ricardi le Tailleour, ex una parte, et masuram heredum Clementis le Monnier, ex altera ; et Martinus le Beauvoysin duos solidos et sex denarios ad festum sancti Remigii et totidem ad Natale Domini et totidem ad Pascha et totidem ad festum sancti Johannis Baptiste pro quadam masura sita juxta masuram heredum Galteri de Heudebouvilla, ex una parte, et masuram Anquetilli, ex altera. Et idem Anquetillus quinque solidos turonenses ad festum sancti Remigii et unum caponem ad Natale Domini et quinque solidos ad Pascha, pro quadam masura sita juxta masuram predicti Martini, ex una parte, et masuram Petri Bochenel, ex altera. Et Guillelmus Anglicus duos solidos ad festum sancti Remigii et sex denarios et totidem ad Pascha pro quadam pecia terre sita juxta terram Berengerii Alendit. Et Rogerus Bochenel duos solidos ad festum sancti Remigii et totidem ad Pascha pro duabus masuris sitis juxta masuram Petri Bochenel. Et Ricardus Paree duodecim denarios ad festum sancti Remigii et totidem ad Pascha pro quadam masura sita juxta masuras Rogeri Bochenel. Et Rogerus Haymeri duodecim denarios ad festum sancti Remigii et totidem ad Pascha pro quadam masura sita juxta masuram Ricardi Paree. Et Radulphus Pelliparius decem et octo denarios ad festum sancti Remigii et totidem ad Pasca pro quadam masura sita juxta masuram Rogeri Haymeri. Et Guillelmus Quarrel decem et octo denarios ad festum sancti Remigii et totidem ad Pascha pro quadam masura sita juxta masuram Radulphi Pelliparii. Et Matheus le Lenner sex denarios ad festum sancti Remigii super quodam orto sito post masuram Guillelmi Quarrel. Et Ybertus de Aquigneyo tres solidos ad festum sancti Remigii et unum caponem ad Natale Domini pro quadam masura sita juxta masuram Guillelmi Fabri, ex una parte, et caput masure Radulphi Osmont, ex altera. Magister domus Dei de Locoveris quinque solidos ad festum sancti Remigii pro quodam prato sito juxta domum predictam.
Predictum vero redditum quinquaginta et quinque solidorum annuatim predicti religiosi et eorum successores tenebunt, habebunt et percipient et jure hereditario in perpetuum possidebunt, libere, quiete, pacifice, sine aliqua contradictione seu reclamatione mei de cetero vel heredum meorum, sicut eorum liberam et omnino quietam elemosinam. Et licebit dictis religiosis exercere plenariam justiciam pro predicto redditu super domibus, masuris, terris, pratis et omnibus aliis quibuscumque tenementis superius nominatis. Et ego predictus Gillebertus et heredes mei immunes erimus a prestatione novem solidorum Turonensium erga dictos religiosos, quos ei pro redditu predictorum quinquaginta et quinque solidorum reddere consuevi annuatim ad festum sancti Remigii ; et predicti religiosi solvent et solvere tenebuntur duos solidos annui redditus ad festum sancti Remigii annuatim heredibus Gonfredi de Moncello quos ego eisdem heredibus solvere consueveram pro prato domus Dei de Locoveris in termino supradicto ; et ego et heredes mei prenominatum redditum dictis religiosis et eorum successoribus contra omnes et in omnibus curiis ad usus et consuetudines Normannie garantizare ac deffendere tenemur, vel excambiare valore ad valorem in propria hereditate nostra melius apparenti ubicumque fuerit. Pro hac autem venditione et concessione dederunt mihi predicti religiosi pre manibus viginti et quinque libras turonenses de quibus teneo me pro pagato.
Ut autem hec mea venditio et concessio in perpetuum firma et stabilis permaneat, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi.
Testibus : Rogero de Martreyo ; Ricardo Paree ; Ricardo Haymart ; Henrico Hondol ; Bartholomeo Haymart ; Radulpho de Plancheio ; Radulpho Erchenbaut, et pluribus aliis.
Anno Domini Mº CCº quinquagesimo septimo, mense maii.

Pour citer l'acte :

« Acte 2098 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2098.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-16

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel