Scripta n° 4054

Numéro Scripta4054
Auteur(s)marchands de Rouen [autre]
Auteur(s)marchands de Paris [autre]
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1210, janvier
Action juridiqueautre
Langue du texte latin
Description de l'originalChirographe (Cirographum)

Analyse

L’accord fait entre les marchands de Rouen et ceux de Paris sur la mesure de sel au port de Paris.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1097, p. 296..

Dissertation critique

Datation

Sur cette datation, voir DELISLE, Cartulaire normand,p. 296, nº 1097, n. 1.

Texte établi d’après a

Cirographum.

Sciant presentes et futuri quod, cum contentio esset inter mercatores Parisienses et mercatores Rothomagenses super mensuratores salis in portu Parisiensi, tandem pax fuit facta apud Gisorcium in presencia domini regis in hunc modum : quod dicti mercatores pro bono pacis compromiserunt se ex utraque parte in decem probis hominibus mercatoribus Parisiensibus, et illi decem homines inquisierunt legitime veritatem per testes ydoneos mercatores, sicut fuit antiquitus, et hec est inquisitio talis : venditor salis in portu, quando vendiderit suum sal, ipse debet querere mensuratores, et, si oviaverit eis in navibus sive super plancham, ipse debet eos vocare ad suum sal mensurandum ; et, si non oviaverit eis, et veniat super terrarium, et inveniat quatuor, sive quinque, sive sex sedentes insimul, ipse venditor vocabit quoscunque vellet ; et, si non invenerit nisi duos, ipse debet eos vocare, nec potest eos refutare ; et mensuratores salis debent esse socii de tali lucro quod facient in mensuratione salis. Et hec sunt nomina decem proborum hominum qui ista inquisierunt : dominus Guillelmus Escuacou, Guido Autissiodorensis, Johannes Carnifex, Odo Popin, Renoldus Bordon, Robertus Brese, Odo Rufus, Guillelmus Blondel.

Pour citer l'acte :

« Acte 4054 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4054.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-20

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel