Scripta n° 4745

Numéro Scripta4745
Auteur(s)Guibert [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1229, janvier
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Guibert de l’Abbaye vend aux religieux de Bonport 30 sous de rente.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° LXVI, p. 66-67..

Texte établi d’après a

Noverint universi, tam presentes quam futuri, quod ego Wibertus .......... abbati et conventui Boni Portus, triginta solidos turonensium annui redditus in festo Sancti Michaelis, singulis annis..... precio librarum decem et octo turonensium. De quibus triginta solidis, Willermus Tyrellus et heredes sui, jure hereditario .....em solidos turonensium et Guillebertus, filius Wiloti, qui manet apud Tornedous, et heredes sui, de mea propria emptione, viginti et unum solidos, singulis annis in festo Sancti Michaelis, michi et heredibus meis persolvere tenebantur, pro terra quam de me tenebant dicti Willermus et Guillebertus, sita apud Medietariam, juxta prata dictorum monachorum, in Valle Rodolii ; ipsos autem homines assignavi dictis monachis, ut illis nominatam pecuniam persolvant in termino superius assignato. Ego vero Wibertus et heredes mei predictam venditionem supradictis monachis contra omnes tenemur guarantizare. Et si forte aliquo modo contigerit quod dicti monachi prefatam pecuniam, in prefixo termino, integre et plenarie non habuerint, volo, concedo, et presenti carta confirmo, ut, pro defectu sui redditus, recursum habeant, et plenam justiciam faciant, in tota terra et in omni hereditate mea. Et ut hoc in posterum stabile sit et firmum, ego Wibertus presens scriptum sigilli mei munimine confirmavi.
Actum anno gracie millesimo CCº vicesimo octavo, mense januario.
Testibus hiis : Michaele, tunc temporis vicecomite Vallis Rodolii ; Henrico de Abbatia ; Roberto Coipel ; Frenberto, clerico ; Jordano, et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4745 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4745.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel