Scripta n° 5081

Numéro Scripta5081
Auteur(s)Alexandre III [pape]
Bénéficiaire(s)Gautier, Rouen, Sainte-Catherine ou La Trinité-du-Mont (abbé)
Genre d'actebulle
Authenticiténon suspect
Datation1163, 18 mars
Lieu d'émissionParis
Action juridiqueconfirmation générale
Langue du texte latin

Analyse

Le pape Alexandre [III] confirme les biens de l’abbaye de La Trinité-du-Mont de Rouen .

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Ramackers Johannes, Papsturkunden in Frankreich, Neue Folge 2 Normandie, Göttingen, Vandenhoeck & Ruprecht (Abhandlungen der Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 21), 1937, 2 vol., n° 115, p. 207-210..

Texte établi d’après a

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Galtero abbati monasterii sancte Trinitatis de Monte Rothomagensi eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Desiderium, quod etc. Eapropter etc. Statuentes, ut quascumque possessiones etc. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis : ecclesiam sancte Trinitatis in Monte Rothomagi sitam, apud Deppam ecclesiam sancti Remigii et sancti Iacobi, capellas et ecclesias cum decimis suis in Appeuilla, ecclesiam cum decimis in Arclias, dies dominicos piscarie in pago Talon, uillam, que dicitur Vranehan, cum tribus molendinis et decimam cum omnibus appendiciis eiusdem ecclesie, ecclesiam de Michebenc cum decima, apud Sanvreth unius decime partem, in Auesselini uilla ecclesiam cum decima, in Monte uilla ecclesiam cum decima, in uilla, que dicitur Le Roth, ecclesiam cum decima, in Cardeuilla ecclesiam unam cum decima, in Amondeuilla ecclesiam cum decima, in Manteuilla ecclesiam cum decima, in Matheuilla ecclesiam cum decima, Esledis decimam, in Sanceio ecclesiam cum decima, in Nil(la)fiuilla ecclesiam cum decima, in Angliceuilla partem decime, in Vema(m)uilla terram dimidie uille cum decima et in Vostohandene decimam, quidquid iuris habetis in ecclesia de Duno, in Angliceuilla ecclesiam cum decima, in Rameriuilla de feudo Addam de Beluai decimam, in Pauliaco ecclesiam sancte Austreberte et quidquid iuris habetis in ecclesia sancte Marie in eadem uilla, litem in Frontebosco, decimam Guilberti de Alneto, in Exulis ecclesiam sancte Austreberte cum decima Amonpichin, decimam in Foeschenis, ecclesiam cum decima de Rampesechera, decimam super Deppam, Nomentum ecclesiam et decimam cum omnibus appendiciis suis et medietate Alanii cum decima, decimam Hadehoul, decimam Herenberti, in Bublei ecclesiam cum decima in Nouamiam de red(ditu) Dommes (?) militis, decimam apud Euxonniereis, de feudo Petri Alanii decimam, in Manchennias ecclesiam et terram ecclesie pertinentem cum decima in Maisnillam capellam, in suburbio Rothomagensi super fluuium Rotdobech duos molendinos rusticos et prata, in ciuitate Rothomagensi homines plures, super fluuium Alberci duos molendinos, apud Hiloupam unum molendinum, super aquam de Daruestal unum molendinum, apud Pleece ecclesiam sancti lacobi, uillam cum decima et eius appendiciis, in Campuilla ecclesiam, uillam cum decima et capellam sancte Trinitatis cum decima, in Bosco Episcopi ecclesiam cum decima, in Pubuer totam decimam in Bosco Daneboni totam decimam, in Franceuilla ecclesiam sancti Petri et decimam, in Villebon decimam, in Serbouilla ecclesiam, insulam Ostelli, in Openeiz ecclesiam cum tota decima in Villiocasslo, in uilla, que dicitur Volleman, ecclesiam cum decima et terra, que ad ecclesiam pertinet, capellas de Foemelles et de Willelmimasnillo cum decima, apud Villanis ecclesiam et terram cum decima, in molendino de Lisors decimam, in Maisnillo ecclesiam cum decima et terra unius carruce, in Sarellis partem decime, in Ochiuilla decimam, in Siguuilla decimam, apud Wardas uillam et ecclesiam cum decima et unum molendinum, quicquid iuris habetis in uilla de Beileio, terram Rumandi Busdech, nemus, tres rusticos et alios tres rusticos, in Calummoia et in Nouauilla de feudo Rogerii et Naudefoidi decimam, in Gisenchors ecclesiam cum decima, in molendinis ex parte domini decimam, in Garneio duos hortos et terram arabilem quatuor mensurarum, in Auctauesna ecclesiam, duodecim rusticos, duos uauassores et partem decime, in Richelehors ecclesiam cum decima et duos hortos, in Bretonouilla partem decime, in Chams ecclesiam cum decima et sex rusticos ; in pago Ebroicensi ecclesiam de Grammieio cum decima et unum uauassorem cum quatuor rusticis, in uilla, que dicitur West., ecclesiam cum decima et duos rusticos, in Anfoidiuilla decimam tocius uille et capellam sancti Albini cum appendiciis suis, in burgia unius uauassoris decimam, iuxta Uernonum in uilla, que Bist dicitur, duodecim arpennos uinearum, medietarias plures et centum iugera terre, in Altum tres arpennos uinearum et dimidium et mensuram, in Labueraria ecclesiam cum decima et XXXta iugera terre ; in pago Lisiacensi Guiariuille ecclesiam cum decima, in Espuilla ecclesiam cum decima, cum feudo unius miline, in Bra(m)uilla ecclesiam et decimam in Ro(m)pham ; in pago Constanciensi Arnoldimaisnilum, decimam apud Buocas, duos rusticos et terras suas reddentes annuatim XX solidos Susnacensis monete ; in pago Beluacensi Capellam et uillam, Capelle decimam et appendia, in Hosdent tres rusticos, quidquid iuris habetis in ecclesia de Beheruilla, in bosco episcopi Beluacensis unam fossam carbonariam ; in Parisiensi episcopatu in loco, qui Mons uocatur, unam capellam et terram cum appendiciis suis, in Driuchort ecclesiam sancte Marie, ecclesiam sancti Leu(fridi) et totam decimam de censu uille, theloneo, molendinis, stipa et omnibus aliis redditibus, in Flammeuilla ecclesiam cum decima ; in episcopatu Atrebatensi ecclesiam de Ambrisue ; in Anglia Blidam, ecclesiam Blide et capellas ecclesie pertinentes atque omnia eiusdem uille appendicia, uillam Fleurous, ecclesiam et eius appendicia, Cume ecclesiam et eius appendicia, Herio(n)deodes ecclesiam et eius appendicia, in Astingie ecclesiam sancti Leonardi et eius parochie appendia, in burgo Teroldi terram, quam tenet Willelmus Mathildi filius et filius eius. Decernimus ergo etc., salua sedis apostolice auctoritate et diocesanorum episcoporum canonica iusticia. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen. Amen.
R. Ego Alexander catholice ecclesie episcopus.
Ego Hubaldus Hostiensis episcopus.
Ego Bernardus Portuensis et sancte Rufine episcopus.
Ego Galterus Albanensis episcopus.
Ego Hubaldus presb. card. tit. sancte Crucis in Ierusalem.
Ego Henricus presb. card. tit. sanctorum Nerei et Achillei.
Ego Iohannes presb. card. tit. sancte Anastasie.
Ego Albertus presb. card. tit. sancti Laurentii in Lucina.
Ego Guillelmus tit. sancti Petri ad uincula presb. card.
Ego Iacintus diac. card. sancte Marie in Cosmidyn.
Ego Oddo diac. card. sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Ardicio diac. card. sancti Theodori.
Ego Boso diac. card. sanctorum Cosme et Damiani.
Ego Cinthius diac. card. sancti Adriani.
Ego Iohannes diac. card. sancte Marie in porticu.
Ego Manfredus diac. card. sancti Georgii ad uelum aureum.
Dat. Paris. per manum Hermanni sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii XV kal. aprilis, indictione XII, incarnationis dominice anno millesimo Cº. LXIIº, pontificatus uero domni Alexandri pape III anno IIIIº.

Pour citer l'acte :

« Acte 5081 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5081.html [consulté le 21/11/2024].

Création de la fiche

2009-03-09

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel