Scripta n° 3357

Numéro Scripta3357
Bénéficiaire(s)Guillaume Paynel [particulier]
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1213
Lieu d'émissionRouen
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Jugement relatif à la succession de Raoul Taisson.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 230, p. 36-37..

Texte établi d’après a

Judicatum est apud Rothomagum, quod Guillelmus Paganelli habeat saisinam terre que fuit domini Radulfi Tesson sicut antenatus, sicut alia vice judicatum fuit apud Rothomagum, coram fratre Guarino ; postea judicatum est quod terra, que fuit ejusdem Radulfi, partita erit in tribus portionibus, et quod ultimo natus partietur tali modo, quod faciet duas portiones de duobus baroniis et terciam partem de eschaetis, et quod baronie non erunt dismenbrate nisi pro equanda porcione in qua eschaete erunt, si minus esset valens quam una baroniarum, vel pro equando [una] de baroniis si minus esset valens quam alia baronia, et si eschaete magis valerent quam una baroniarum, baronia illa poterit emendari de eschaetis ; et quando porciones ille erunt facte, antenatus capiet porcionem suam primus, et post secundo natus, et ille qui porciones fecerit habebit residuum ; et ultimo natus habebit terminum faciendi porciones de uno mense, videlicet usque ad clausum pasche ; et post natus (sic, l. : primonatus) habebit post terminum XV dierum providendi et capiendi porcionem suam ; et secundo natus habebit eundem terminum quem primonatus ; et quando unusquisque habebit porcionem suam, si dominus Fulco Paganellus aliquid ceperit in porcionibus postnatorum suorum, et ipsi de hoc conquesti fuerint, ipse eis reddet de post primum terminum, quo primum judicium factum fuit apud Rothomagum de predictis porcionibus ; et si aliquis predictorum defecerit de parciendo vel capiendo porcionem suam, sicut predictum est, infra predictum terminum justicia domini Regis parcietur loco partitoris, vel capiet porcionem antenati loco ipsius, et justicia domini Regis faciet habere partitori homines patrie quos a justicia interrogabit.
Judicatum fuit hoc apud Rothomagum, in media XLa., anno Domini Mº CCº XIIIº coram B. de Roia, Guillelmo de Capella, episcopo Lexoviensi, episcopo Ebroicensi, episcopo Constanciensi, episcopo Sagiensi, Johanne de Pratellis, Guillelmo de Mortuomari, Stephano de Longo campo, Johanne de Roboreto, Guillelmo de Bomez, Guillelmo de Pratellis, Roberto de Pinniaco, Henrico de Novoburgo. Roberto de Corci, Henrico de Bellafago, Philippo de Vaaci, Roberto de Pissiaco, Guidone de Ruppe, Oberto de Roboreto, castellano de Gallione, Roberto Crasso, Ricardo de Fontanis, Richardo de Huislikier (sic. l. Willikier), Ricardo de Argenciis, Johanne de Bosco Bernardi, Roberto de Fresqueniis, Petro de Tilleio, Rogero Peschevron, Renaldo de Cornilon, Renaldo de Villa Terrici, Guillelmo Escuacol, Hugone de Botigneio, Gaufrido de Capella.

Pour citer l'acte :

« Acte 3357 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3357.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-02

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel