Scripta n° 2097

Numéro Scripta2097
Auteur(s)Évreux (official)
Bénéficiaire(s)Évreux, Saint-Taurin (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1257, avril
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Tecie, veuve de Gillebert du Planchey, reconnaît, devant l’official d’Évreux, avoir vendu, pendant son veuvage, aux abbé et monastère de Saint-Taurin tout ce qu’elle pouvait avoir le droit de réclamer à cause de sa dot et des acquêts pendant son mariage, à Louviers, moyennant cent trente-deux livres tournois.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CCXI, p. 253-254..

Dissertation critique

Datation

Entre les 8-30 avril 1257 : Pâques tombe le 8 avril en 1257 et le 24 mars en 1258.

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis, officialis Ebroicensis, salutem in Domino.
Noveritis quod Techia, relicta Gilleberti de Plancheio, defuncti, in jure coram nobis constituta, confessa fuit et recognovit se, tempore sue viduitatis, vendidisse, concessisse et omnino dereliquisse religiosis viris abbati et conventui Sancti Taurini Ebroicensis omnia que habebat et habere poterat ratione dotalicii sui sive dotis et eciam hereditagii acquisiti constante matrimonio inter ipsam et predictum Gillebertum, in terris, domibus, redditibus quibuscumque, gardinis, pratis, aquis, arboribus et quibuscumque aliis rebus sitis in territorio et in villa Lociveris, tam in feodo venerabilis patris Rothomagensis archiepiscopi quam alibi ubicumque, pro sexies viginti et duodecim libris turonensibus de quibus predicta Thecia coram nobis se tenuit pro pagata ; excepta granchia que sita est in vico versus Poteriam retro domum le Chartain, inter masuram Roberti dicti Barbon, ex una parte, et gardinum quod Radulphus de Plancheio dedit Roberto le Galeis cum filia sua in maritagium, ex altera. Ita videlicet quod prenominati religiosi omnia supradicta in perpetuum tenebunt, possidebunt et habebunt, libere, quiete, et pacifice, absque ulla reclamatione ex parte predicte Thecie et heredum suorum, et sine omni redditu, servicio et exactione mundana, que ad manus predicte Thecie et ad manus heredum suorum possunt vel poterunt evenire. Licebit etiam prefatis religiosis omnimodam voluntatem suam facere de omnibus rebus supradictis sine reclamatione aliqua aut contradictione ex parte predicte Thecie vel heredum suorum, salvo tamen jure capitalium dominorum in omnibus. Juravit insuper prenominata Thecia, tactis sacrosanctis Evangeliis coram nobis, sponte et sine ulla coactione quod in predictis rebus seu in aliquibus ipsarum nichil de cetero reclamabit, neque per se nec per alios, renuncians in hac parte omni exceptioni fori cujuscumque et omni juris auxilio seu deffensioni, per que juvari posset ad veniendum contra premissa seu eorum aliqua.
In cujus rei testimonium et munimen, predicta Thecia sigillum suum presentibus litteris apposuit ; et ad majorem confirmationem nos, ad petitionem predicte mulieris, sigillum curie Ebroicensis presentibus litteris apposuimus.
Actum anno Domini Mº CCº quinquagesimo septimo, mense aprilis.

Pour citer l'acte :

« Acte 2097 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2097.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-16

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel