Scripta n° 1843

Numéro Scripta1843
Auteur(s)Guillaume de Lezeaux, Le Mont-Saint-Michel, Le Mont Saint-Michel (chambellan)
Bénéficiaire(s)Le Mont-Saint-Michel, Le Mont Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1218
Lieu d'émissionAvranches
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume de Lezeaux, chevalier, notifie la convention entre lui et l’abbaye du Mont-Saint-Michel sur le service du chambellan feudataire de l’abbé.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instrumenta ecclesiae Abrincensis, n° XVIII, col. 116..

Texte établi d’après a

Cum inter me Willelmum de Leiseaus militem, et abbatum et conventum sancti Michaëlis super servitio camerarii in curia domini regis contentio verteretur, etc. Tandem recognovi me esse abbatis camerarium feodatum, et heredes meos post me ; ita quod quandiu apud Montem servitium nostrum ego vel heredes mei fecerimus, singulis diebus percipiemus per nos vel per procuratorem nostrum duos panes monachales, et tres metretas talis potus qualem conventus bibet, et duos denarios Turonenses, et sex pecias candele minute de cera, et prebendam rationabilem ad duos caballos sine ferro. Si vero nos propter negotia nostra cum licentia abbatis, vel illius qui gerit vices abbatis, a Monte recesserimus, quandiu tunc nos absentaverimus, percipiemus tantummodo panem et potum secundum formam prætaxatam usque ad terminum qui nobis assignabitur redeundi ; ultra autem nobis moram facientibus, nichil percipiemus de supradictis, donec ad nostrum servitium redeamus. Si vero absque licentia abbatis, vel illius qui supplet vices ejus, a Monte recesserimus, tunc omnino, tam pane quam potu, quam aliis liberationibus prædictis, donec ad servitium nostrum redierimus, carebimus. Præterea si abbas nos ad sua negotia duxerit, ad expensas ipsius cum eo equitabimus, et procurator noster iterum apud Montem in abbatia percipiet tantummodo liberationes panis et potus prædictorum. Quod ut firmum, etc. Actum est hoc in Assisia domini regis apud Abrincas, anno gratiæ 1218.

Pour citer l'acte :

« Acte 1843 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1843.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-02

Dernière mise à jour

2024-04-09, TFujimoto