Scripta n° 2201

Numéro Scripta2201
Auteur(s)Guillaume IV de Tancarville [chambellan]
Bénéficiaire(s)Robert Bertran [chevalier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1245
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Constitution de dot par Guillaume, chambellan de Tancarville à Robert Bertran, chevalier, époux d’Alice de Tancarville, sa sœur.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Saige Gustave, Cartulaire de la seigneurie de Fontenay le Marmion, Monaco, Imprimerie de Monaco, 1895, appendice, n° I, p. 173-176..

Texte établi d’après a

Erga Guillelmum, camerarium de Tanquarvilla.
Sciant omnes tam presentes et futuri quod ego, Guillelmus, camerarius de Tanquarvilla, miles, dedi et concessi domino Roberto Bertran, militi, [conjuncto?] cum Aelicia sorore mea, in libero matrimonio et quieto, omne maritagium quod fuit datum Helysendi, matri mee, a domino Ammarico de Mellent, avunculo meo, videlicet Sahurs et Croisset, et wallem de Cailloel, cum omnibus pertinenciis eorumdem, et sexaginta et unum solidos annui redditus apud Rothomagum, de predicto matrimonio, et quicquid habebam apud Feugerolles de predicto matrimonio. Item concessi predicto Roberto, sicut prius dictum est, omnia illa que habebam apud Bapaumes in omnibus et tenementum quod fuit Henrici Osberti, apud Bonam Willam super Toucam, in omnibus, et quicquid habebam apud Venoiz juxta Cadumum, in omnibus, et quicquid habebam juxta Hyz et apud Alemaingne, in omnibus. Et iterum, apud Plasci, omnia tenementa in omnibus, que tenent Willelmus de la Caine, Robertus Geffrey, Lambertus Flaon, Noel de Cort Genest et participes ejus et Radulfus Hurteleu, Clarembaut de Fonte, Radulfus Desson, Petrus Crochun, Johannes le Maingnen. Et apud Cyerni, omnia tenementa que tenent Radulfus Jouan, uxor Auguier, Radulfus Malguernon, Robertus Lesour, Petrus filius Hugonis, Emeline de Cort Genest, Clerembaut de Fonte, Radulfus Hurteleu, Willelmus de Bouscie, Rogerius Sevestre, Robertus Marie, Gaufridus Flaon. Et iterum, culturam de super viam ecclesie de Plasci per undecim acras et omne pratum quod habebam, in molendino de Plasci, scilicet medietatem dicti molendini ; tenenda et habenda hec omnia predicta dicto Roberto Bertran et heredibus suis, a predicta Aelicia procedentibus, libere et quiete sicut liberum maritagium et quietum cum omnibus que in predictis tenementis accidere possent michi et herebibus meis que eidem dedi in maritagio. Et sciendum est quod sorplusagium remanet michi et heredibus meis scilicet in escaetis, in dominiis et in omnibus rebus aliis extra res in maritagio assignatas, absque aliqua mei vel alicujus heredum meorum in predictis de cetera reclamatione. Et ego et heredes mei tenemur hec omnia predicta garantizare dicto Roberto Bertran et heredibus suis supradictis contra omnes gentes ; et si garantizare non possemus, equippolens escambium valore ad valorem in propria hereditate nostra apud Eurrevillam in Caleto eidem facere tenemur ad usus et consuetudines Normannie. Et sciendum est quod quando contigerit quod manerium de Oistrehan et de Tournement ad manum meam vel heredum meorum, tunc habebit dictus Robertus Bertran vel heredes ejus manerium dOistrehan cum tenementis que tenent Willelmus Maresc, Robertus filius Willelmi, Gissebertus Lepaumier, filius Radulfi Joan, Robertus Guerout, Selles Taupin, Willelmus le Hongre, Henri a la Barbe Condre, vetus Hongre, junior Hongre, Vincencius de Tor, Thomas Toustain, Willelmus Adan, feodum Oliverii, Robertus Honvan, Alanus Lyse, Willelmus prepositus, Willelmus Bordes, Laurencius Clericus, Renout Firoie, Renout filius Aelis, Jordanus Trainel, Robertus Bouvet, Rogerius Trainel, Willelmus Bucart, Robertus Descans, Henri Hamelin, Ricardus Guerout, Radulfus le Breton, Willelmus de Monte Cauvin, Radulfus de Monte Cauvin, Dyonisius de Argoges, Gislebertus de Colleville, Renout le Breton, Henri le Proz, Renout de Londa, Herbert de Quemin, Willelmus Carbonnel, Robertus le Vavassour, Gaufridus de Monasterio ; apud Basenville, Lucas Descamps ; de vavassoria de Cambis, Odo de Villa Tyeri ; de vavassoria de Hugenent  ; et apud Baiocas, Hugot de Baiocis, Philippus de Bugnie, familia Bone Fei, familia Esquiquel, filia Roquet, filia Roberti de Gournai, heredes Renouf, filius Guille, filius Guillelmi de Poleingnie, filius Benedicti de Planquis, filius Mathei de Bellomonte, et manerium de Coulomberio, dOistrehan, cum dominicis et pratis de predicta villa de Oistrehan, et omne molendinum de Brava, scilicet sexaginta et decem et octo remanentes et in molendino de Oistrehan quinquaginta et quinque solidos ad festum sancti Michaelis et nichil ponere in misis ejusdem molendini et facere justiciam per ferrum molendini nisi ad terminum solverentur. Et sciendum est quod hec omnia assignata apud Oistrehan sunt assignata pro quadragenti (sic) et VI denariis ad usus et consuetudines Normannie. Et hec omnia teneor garantizare et heredes mei, ad usus et consuetudines Normannie, contra omnes gentes, sicuti liberum maritagium et quietum, ita quod, facta excambiacione dicti manerii de Oistrehan cum omnibus supradictis, tunc revenient ad manum meam vel heredum meorum omnia illa que modo sunt assignata apud Venoiz et apud Hyz et apud Alemeingne et apud Plasci, absque aliqua contradicione dicti Roberti Bertran vel alicujus heredum ejus. Et sciendum est quod omnia, preter res in presenti carta assignatas, michi et heredibus meis remanent. Et sciendum est quod si Eurrevilla non sufficeret ad excambacionem faciendam, si opus esset, ego et heredes mei tenemur eisdem perficere in propinquiora terra de predicta villa de Eurrevilla, quam habemus, in hereditate nostra. Quod ut ratum ac stabile sit, presentem cartam sigilli mei munimine confirmavi. — Actum anno Domini millesimo CCº quadragesimo quinto. Testibus hiis : domino Johanne de Tournebusc, domino Willelmo Bunevallis?, domino Amaurico de Meullent, Willelmo Mallet, Stephano de Porta, Fulcone de Aunou, Roberto de Ravetun, Henrico de Novo Burgo, Radulfo de Percie, Petro de Meullent, militibus, cum pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 2201 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2201.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-27

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel