Scripta n° 9120

Numéro Scripta9120
Auteur(s)Herbert, Avranches (évêque)
Bénéficiaire(s)Fougères, Saint-Pierre de Rillé (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1159
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Herbert évêque d’Avranches donne l’église Saint-Pierre des Loges-Marchis à l’église Saint-Pierre de Fougères.

Tableau de la tradition

Copies manuscrites

D. Paris, BnF, n. a. lat. 1022, n° 130, p. 126-127. Copie du XIXe siècle.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Abrincensi, n° CXXVIII)

Texte d’après D

Ad discernum facilius inter ejusdem vocabuli personarum confirmationes, sciendum est quod Willelmus Burel vocatur ille cujus cartarum transcripta tam electi quam episcopi titulo superius sunt notata. Due carta de ecclesia de Logis quas reddiderunt nobis canonici Filgeriarum quarum prima est carta Herberti Abrincensis episcopi. Universis sancte matris ecclesie filiis tam prelatis quam subditis. Herbertus Abrincensis ecclesie humilis minister, salutem et fraterne dilectionis instanciam. Quia rerum gestarum series oblivioni traditur nisi scripti beneficio memorie commendentur, id circo presenti pagine committere curavi quatinus ego Herbertus Abrincensis ecclesie presbiter ecclesiam Sancti petri de Logis in perpetuam elemosinam ecclesie Beati Petri de Filgeriis salvo jure episcopali in omnibus juste et canonice donavi ac supositione (sic) nostri sigilli confirmavi, nec minus etiam attestatione subscriptarum personarum communivi, videlicet Hugonis decani, Hugonis thesaurarii, W. archidiaconi, Fulcheri, Gadefridi, archidiaconi, Gisleberti cantoris, Rogerii fratris ejus, et Gaufridi et Hervei canonicorum, Ernesi magistri scolarum, Silvestri thesauraii Lexoviensis, magistri Hugonis Lexoviensis, Mathei presbiteri de Capella, W. presbiteri de Sancto Jacobo, W. de Sancto Severio, Ricardo de Sancto Petro, Asconis de Rufeneio. Anno ab Incarnatione Domini MCLIX.

Pour citer l'acte :

« Acte 9120 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9120.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel