Scripta n° 9176

Numéro Scripta9176
Autre(s) référence(s)Round 831
Auteur(s)Raoul Taisson [particulier]
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1112-1133]
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Raoul Taisson confirme à Savigny le don de Roger de Rupierre de la terre de Villy.

Tableau de la tradition

Original

A. Original. Paris, Arch. Nat., L 978, n° 1342. 

Indications

Round John-Horace, Calendar of Documents Preserved in France, Illustrative of the History of Great Britain and Ireland, 918-1206, Londres, Her Majesty’s Stationary Office, 1899, n° 831, p. 301.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Baiocensi, n° IX)

Texte d’après A

Quoniam omnis mortalium vita in brevi ad ocasum ducitur providendum est unicuique homini rationali ne in his terrenis que transitoria sunt atque caduca thesaurizare conetur dicente enim Dominoo ubi est thesaurus tuus ibi est et cor tuum si in terrenis cor nostrum posuerimus ex adiunctione corruptibilis nature putrescet utique atque corrumpetur si vero in celestibus ubi omnia munda et incorruptibilia illud sursum levaverimus semper convalescet et clarificabitur, quod ego Radulfus Taisson perpendens et uxor mea Adeliz et Iordanus filius meus pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum concedo donationem quam fecit Sancte Trinitati de Savigneio Rogerius de Ruperia concedentibus fratribus suis Guillelmo atque Goislino de terra de Villeio quam predictus Rogerius tenebat de Gisleberto Abrincensi et de Silvestro de Bruillo et ipsi tenebant eam de meo feodo predictam quidem terram omnes isti concedunt et ego concedo Sancte Trinitati de Savigneio ab omnibus consuetudinibus quietam et liberam. Abbas autem Savigniensis et ipsi monachi concesserunt michi in capitulo et uxori mee et filio meo fraternitatem et monachatum eiusdem loci. Hujus donationis et concessionis sunt veridici testes : Turgisus Abrincensis episcopus, Fulcherius archidiaconus, Alexander cantor, Silvester de Bruillo, Henricus filius eius, Ricardus de Pontecardo, Radulfus Berenger, Rogerius de Olle, Nicholaus Cadumensis, Gislebertus de Vilers, Hugo Talebot, Herbertus de Veocis, Gislebertus de Veoccis, Nicholaus filius Huberti, Rogerius filius Hugonis. + Signum Turgisii Abrincensis episcopi. + Signum Fulcherii archidiaconi. + Signum Alexandri canonici. + S. Radulfi Taisonis. S. Iordani filii eius. Signum + Henrici filii Silvestri. + Signum Rogerii de Rupe Petra. + Signum Silvestri de Bruillo. + Signum Gisleberti de Abrincis. + Signum Ricardi de Ponte Cardo. + Signum Rogerii de Oleio. + S. Nicholai Cadumensis. + Signum Goislani de Rupe Petra. + Signum Radulfi Berengerii. + S. Hugonis Talebot. + S. Gisleberti de Vileris. + S. Herberti de Veoccis. + S. Rogerii filii Hugonis. + S. Adelise uxoris Radulfi Taisonis. + S. Iohanne filie eius. + S. Gisleberti de Veoccis. + S. Clementis de Molbrai. + S. Nicholai filii Herberti.

Pour citer l'acte :

« Acte 9176 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9176.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-15

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel