Scripta n° 9402

Numéro Scripta9402
Auteur(s)Guillaume de Passavant, Le Mans (évêque)
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1169-1187]
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume évêque du Mans confirme le don d’Arnoul de Montanger à la Garde.

Tableau de la tradition

Original

A. Original. Paris, Arch. Nat., L 970, n° 536. 

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Cenomanensi, n° LXXV)

Texte d’après A

Willelmus Dei gracia Cenomanensis episcopus universis fidelibus salutem. Notum fieri curavimus abbatem et monachos de Savigneio Ernulfum de Montanger ad preces ipsius in fratrem recepisse idem autem Ernulfus quicquid habebat apud Gardam tam in terris quam in pratis et vineis et nemore integre absque ulla exceptione abbatir de Savigneio in perpetuam elemosinam quietam et omnino liberam dedit et concessit. Milesendis quoque uxor ejus ad quam pars illius terre nomine dotalicii spectabat illud dotalicium suum et predictam elemonisam juri sui predicte abbatie de Savigne in integrum prebuit et concessit hoc concedentibus Hamelino et Garino filiis eorum et Johanne fratre prefati Ernulfi quorum quislibet fide corporaliter prestita firmavit se hujus elemosine futurum defensorem et si quis contrarie attemptaret abbatie bono animo et bona fide coadjurorem hanc etiam elemosinam concesserunt Juhellus de Meduana qui erat major dominus illius terre et Paganus de Rochis de cujus feodo erat illa terra Isabel etiam mater predicti Juhelli volens hujus elemosina se fieri participem pro concessione hujus donationis de proprio suo predicto Ernulfo et uxori sue et prefatis filiis eorum consideratione pietatis et abbatie dedit XV libras et X solidos cenomanensium. Item Paganus de Rochis qui in terra de Gara X denarios et parvum obolum ab Ernulfo annuatim percipiebant et cui predicti monachi per manum suam pro terra Pagani de Garda II solidos cenomanensium singulis annis reddebant denarios illos scilicet II solidos et X denarios et obolum predicte abbatie in perpetua elemosina absque ulla retentione Johanne filio suo concedente dedit et concessit. Monachi vero hujus rei gratie prefato Pagano dederunt de caritate domus XL solidos cenomanensium Gaufridus etiam de Garda totam terram suam de Garda cum prato sepedicte abbatie de Savigneio in perpetua elemosina pia consideratione dedit et concessit. Monachi autem hujus rei gratia de caritate domus predicto Gaufrido IX libras cenomanensium contulerunt hoc concesserunt uxor ejus Eremburgis et Gaufridus filius eorum et maria filia eorum et Paganis de Rochis de cujus feodo erat terra illa et pratum qui pro concessione hujus rei habuit IIII solidos et VI denarios et Petrus de Garda cognatus prefati Guafridi qui pro concessione habuit III solidos et VI denarios. Nos autem has omnes donationes a donatoribus in manu nostra positas ratas habentes et predictis monachis in concedentes ut fidelius in perpetuum conserventur eas litteris annotari et sigillo nostro fecimus communiri. Testibus his Nicholao decano, Raginaldo cantore, magistro Bernardo capellano magistro, Hernaudo, Richardo et Hugone monachis et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 9402 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9402.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-26

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel