Scripta n° 4727

Numéro Scripta4727
Auteur(s)Philippe II Auguste, France (roi)
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1216, mars
Lieu d'émissionPont-de-l’Arche
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Philippe Auguste donne aux religieux de Bonport la septième partie du revenu de son moulin de Pont-de-l’Arche, en échange du droit d’y moudre le mercredi de chaque semaine.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° XLVI, p. 47-48..

Texte établi d’après a

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Philippus, Dei gracia, Francorum rex.
Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod nos concesseramus monachis Beate Marie de Bono Portu, in perpetuam elemosinam, ut ipsi, singulis septimanis, die mercurii cum nocte sequente ejusdem diei, libere et quiete, absque molta et omni exactione seculari, molerent in molendino nostro de Ponte Arche. Quia vero jam dicti monachi nobis conquesti sunt quod molendinarii nostri, predicta die mercurii, utensilia ejusdem molendini et apparamenta eis denegabant, unde molta eorum impediebatur, et damnum non modicum incurrebant. Eisdem monachis, intuitu pietatis, concedimus ut ipsi habeant et possideant de cetero septimam partem omnium proventuum ejusdem molendini, pacifice et quiete ; quorum medietatem percipient singulis annis in Pascha, et alteram medietatem in festo Sancti Michaelis, per manum illius qui prefatum molendinum custodiet, vel habebit ad firmam. Quod si de valore firme proventuum ejusdem molendini dicti monachi dubitarent, volumus et precipimus ut ille qui molendinum custodiet vel habebit ad firmam, super hoc faciat eis fidem per suum sacramentum. Sciendum est preterea quod si prefati monachi proprium bladum suum ad predictum molendinum molerent, moltam inde reddent sicut alii extranei ad molendinum illud molentes.
Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, presentem paginam roboramus.
Actum apud Pontem Arche, anno Incarnati Verbi millesimo ducentesimo quinto decimo, mense marcio, regni nostri tricesimo septimo.
Abstantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa: Dapifero nullo ; signum Guidonis, buticularii ; signum Bartholomei, camerarii ; signum Droconis, constabularii.

Pour citer l'acte :

« Acte 4727 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4727.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-01-31

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel